- 21 -

1367 (17. sierpnia) Wrocław

Biskup Przecław z Pogorzeli wraz z kapitułą katedralną deklarują, że nie wnoszą żadnych roszczeń do miasta Wrocławia.

— In nomine domini amen. Nos Preczlaus dei gracia episcopus, Jacobus de Paczkowz Paczkowa prepositus, Theodricns decanus, Symon scolasticus totamque capitulum ecclesie Wratislaviensis tenore presencium profitemur universis, quod licet ad invictissimum principem et dominum nostrum dominum Karolum Romanorum imperatorem semper augustum et Boemie regem quadam esset relacione deductum, quod quasdam literas, virtute quarum ius nobis et ecclesie quoad civitatem Wratislaviensem competeret, haberemus, nos tamen hec omnia tollere cupientes tenore presencium publice recognoscimus universis, nullas nos tales habuisse nec habere litteras super civitate Wratislaviensi predicta, exnunc volumus, quod si que littere tales vel instrumenta alique imposterum apparerent, nullius sint roboris vel momenti. In cuius rei testimonium sigilla nostra presentibus sunt appensa.
Datum Wratislavie xvii die mensis Augusti a.º dni. millesimo trecentesimo sexagesimo septimo.

Lehns- und Besitzurkunden Schlesiens und seine einzelne Fürstenthümer im Mittelalter. Herausgegeben von Dr. C. Grünhagen und Dr. H. Markgraf. Erster Theil. Leipzig 1881.